Rozmiar: 15909 bajtów

- 115 -

1339. Febr. 12. o. O.

Paul und Peter, genannt Dumloson, bekennen von den Rathmannen der Stadt Liegnitz 30 Mk. Ein¬künfte für 200 Mk. Prag. Or. empfangen zu haben und ertheilen die Genehmigung des Rückkaufes für die Zeit vom nächsten Martinsfest ab auf 10 Jahre.

Ego Paulus et Petrus dicti Dumloson et nostri heredes presentibus publice profitemur, quod apud consules Legniczenses conparauimus rite et racionabiliter XXX marcarum reditus pro CC marcis grossorum Pragensium denariorum, quatuor solidis pro marca pualibet conputatis, ipsis vno die simul et semel plenarie persolutis, permittentes iam dictis. consulibus de Legnicz, quod si ad nos uel ad nostros legittimos successores a proximo festo sancti Martini vltra decem annos continue conputandos infra quatuor dies festi natiuitatis Christi proxime secuturos et non alio tempore venient rogando reemere predictum triginta marcarum censum pro vtilitate sepe dicte ciuitatis et non ad alium locum destinando et uendendo, sepe dictum annuum censum sepe dictis consulibus uendere promittimus pro CC marcis grossorum Pragensium denariorum sine omni contradiccione ita tamen, si in predicto spacio videlicet. vltra predictum terminum sancti Martini et infra quatuor dies festi natiuitatis Christi proxime sequentes nobis uel nostris heredibus, nobis non existentibus, CC marcas Pragensium denariorum vno die simul et semel in ciuitate Wratislauensi cum paratis denarijs sine inpedimerito soluerint integraliter et complete. Promittimus eciam, quod, si vnus nostrum morte decederet, alter loco sui locare debet alium eque bonum fideiussorem uel coram consulibus Wratislauiensibus premissa profiteri; omnia prescripta et singula tenere promittimus sub fidei juramento. Super quo presencia nostris dedimus sub sigillis. Actum anno domini M°CCC° proxima sexta feria in quadragesima ante dominicam Inuocauit me et ego exaudiam eum.

Altes Privilegienb. p. 26b.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów